jueves, 5 de julio de 2012

De sodalibus utriusque consociationis Institutum Biblicum et Orientale convenientibus



Ecce imagines ad sessionem a sodalibus utriusque sodalitatis, Societatis nempe Hispanae Studiorum Classicorum (apud Legionenses) necnon Instituti Biblici et Orientalis die 25 mensis Iunii habitam. Quae quidem sessio quattuor per horas perducta optima fuit occasio ad mutuam confirmandam atque roborandam consuetudinem, iucundissimos ex qua fructus esse sperandos exoriendosque bene credimus.
Fuit eius in initio commune convivium apud claustrum Sancti Isidori minoris basilicae magis quam a triginta sub divo constitutum participibus, quorum haud parva discipulorum pars est numerata.  Quo perfecto socii Societatis Hispanae Studiorum Classicorum postremum habuimus rebus proximo anno agendis destinatum coetum: cuius de argumento necnon placitis, quae fuerint, maiorem proxima symbola adhibita edemus notitiam.


Concilio dimisso, aedificium intravimus id, quod sedem Instituto Biblico et Orientali apud Legionenses praebet: quo in lustrando atque percurrendo horam fere et dimidiam trivimus temporis, neque irritum illud fecimus, illos enim thesauros atque maximi vestigia momenti ibi servata quae sunt, non coniectura, immo in praesentia operae revera pretium ut conspicias est.
Dein Iesu García Recio, praeses atque Instituti Biblici qui est apud nos conditor, ducente necnon moderante brevissimum inter adstantes sertum est colloquium, cuius argumentum, si quis roget, ecce: de cultu Mesopotamico atque Aegyptio antiquis, quantum enim ad cultum Graecum et Romanum acutius cognoscendos penetrandosque eorum valeat notitia doctrinaque, dummodo illud ante oculos ponas, cultum eum classicum, qui nuncupari solet, nihil tandem esse aliud nisi traditionem atque catenam umquam ab eis temporibus nec fractam nec interruptam.
Ultima in sessionis parte parvus discipulorum grex una cum eorum magistro brevissimam quam ipse composuerat magister coram circumstantibus fabulam egerunt, melius quo dicamus, legerunt comicam, quae imaginibus haud paucis illustrata, si rumor est credendus, spectatores multum delectavisse putatur. Ita dei bene velint atque duint!
Valedictionibus ab Assumptione Sánchez, moderatrix quae apud nos Societatem Classicam fovet necnon ministrat, dictis sessio suum ad finem pervenit.
De Albino tabernario illo


Valeatis quam optime omnes, atque in proximum!

No hay comentarios:

Publicar un comentario