Multa sunt nunc temporis nuntianda! Imprimis de fabulis
scaenicis duabus Ponteferrata in oppido die 16 mensis Februarii adeundis
conspiciendisque est animadvertendum. Quarum fabularum si programma totum scire velles,
en infra:
Quam excursionem in lustrando regionem illam notissimam c.
n. Las Médulas nobis est visum implendam.
At alia quoque exstare evulganda, eaque nonnullius momenti,
credimus: discipulos enim quoslibet nostros Certamen Ciceronianum commissuros
nuntiatur, quod enim Certamen die 23 mensis Februarii apud Facultatem ad
Litteras Legionensem hora quarta postmeridiana celebrabitur. De quo si fusius latiusque
certior fieri vis, videas infra quaesumus:
Die 17 mensis novembris primam habuimus sessionem ad scholare hodiernum tempus pertinentem: quae enim sessio, duas in partes cum divisa fuerit, illud praecipue speciosi habuit, quod professor cathedarius ille c. n. Ioannes Carolus Iglesias Zoilo, linguam Graecam apud Baeticos plerumque docens, lautissimam habuit pulcherrimamque acroasim de Orpheo poeta illo Graeco quasi in fundamentis sive incunabulis fabularum musicarum postea quas apud nos Europaeos cives multi qui composuerint fuerint ponendo collocando credendo reputando.
Modis enim musicis additis, quos professor adhibens praeclarum nobis omnibus circumstantibus de argumento tractando exemplum specimenque dedit, filum historiae ita est noster persecutus, ut quos ad finem allocutionis non ex imo corde plauserint raro invenisses.
Habeas, lector suavissime, nonnulla de eo infra documenta
Iam secundam in partem sessionis ut intremus, Iesu Nieto praeside nostro iubante rarissimi inter socios sodales convenimus eo animo, ut conspectum haberemus nostrae sodalitatis compertum ad res oeconomicas moderandas nostras, ad consilia nova hoc anno ineunda, ad auxilia sive instrumenta quibus maiorem apud nos peritiam rerum didascalicarum notitiamque scientiae nostrae habere possimus constituenda: adde quoque illud, quod perlucide patet consuetudinem maiorem arctioreque vinculo coniungendam nobis omnibus qui Societatem Legione conformamus cupiendam faciedam roborandam esse.
Quibus de omnibus rebus fusius altiusque nuntium notitiamque quemquam mox mox habituros bene speramus.